Haller's Concordance: COETUM
- loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas Ex. 12:3
- cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube Ex. 16:10
- et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi Lev. 8:3
- locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit Lev. 10:6
- loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester Lev. 19:2
- venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae Num. 13:26
- et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos 1 Par. 13:2
- Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel. Esther 10:13
- surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes Jer. 26:17
- sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum Joel 1:14
- canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetum Joel 2:15