Haller's Concordance: COGITA
- memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi Dt. 32:7
- in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos Pr. 3:6
- altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus Sir. 3:22
- non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita Sir. 8:16
- et dixit ad me: cogita tibi. sicut enim crescit pluvia amplius quam guttae, et ignis amplius quam fumus, sic superabundavit quae transivit mensura, superaverunt autem guttae et fumus. 4 Esd. 4:50