Haller's Concordance: COGITARE
- verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere Ps. 36:3
- cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus Wis. 6:16
- quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus Wis. 9:13
- Tu rex cogitare coepisti in strato tuo, quid esset futurum post haec: et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt. Dan. 2:29
- Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, coepit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait: Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. Dan. 4:19
- et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum Mal. 3:2
- ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis 1 Ma. 5:16
- cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini Mt. 10:19
- et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus Lk. 5:21
- non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est 2 Cor. 3:5
- et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus. 4 Esd. 6:34