Haller's Concordance: COGITAT
- iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet Ps. 36:4
- deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat Ps. 37:7
- zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis Ps. 37:12
- beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus Ps. 41:1
- insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum Ps. 52:2
- qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum Pr. 16:30
- qui cogitat malefacere stultus vocabitur Pr. 24:8
- melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit Eccl. 7:2
- qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta Sir. 16:23
- aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se Lk. 14:31
- et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro 1 Cor. 7:34
- non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum 1 Cor. 13:5