Haller's Concordance: COGITATIO
- videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore Gen. 6:5
- odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci Gen. 8:21
- cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum Dt. 15:9
- numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum Job 35:2
- scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio Job 42:2
- abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum Ps. 119:118
- cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor Pr. 24:9
- iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum Wis. 5:16
- sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum Wis. 12:10
- a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna Sir. 24:39
- perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis Isa. 29:16
- et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem Jer. 51:29
- neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae ut colamus ligna et lapides Ezec. 20:32
- hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet 1 Ma. 2:63
- sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato solverentur 2 Ma. 12:46
- intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset Lk. 9:46
- paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui Acts 8:22