Haller's Concordance: COGNATIONEM
- sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac Gen. 24:4
- et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae Gen. 45:18
- ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui Lev. 20:5
- et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum Lev. 25:41
- si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam Josu. 2:18
- ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israhel manere fecerunt Josu. 6:23
- qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt Judg. 1:25
- abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris suae dicens Judg. 9:1
- Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum 1 Par. 4:8
- fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt 1 Par. 7:5
- omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem ubicumque quaestio est de lege de mandato de caerimoniis de iustificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitis 2 Par. 19:10
- Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis Tob. 1:19
- mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque Acts 7:14