Haller's Concordance: COGNATIONES
- isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis Gen. 10:31
- benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae Gen. 12:3
- hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon Ex. 6:15
- et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem Ex. 6:16
- filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas Ex. 6:17
- filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas Ex. 6:19
- filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum Ex. 6:24
- at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas Ex. 6:25
- tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini Num. 1:2
- hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel Num. 1:16
- et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra Num. 1:18
- tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas Num. 4:22
- recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum Num. 4:34
- numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum Num. 4:38
- numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum Num. 4:42
- omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum Num. 4:46
- loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae Num. 17:2
- numerate omnem summam filiorum Israhel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere Num. 26:2
- filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc familia Iachinitarum Num. 26:12
- filii Gad per cognationes suas Sephon ab hoc familia Sephonitarum Aggi ab hoc familia Aggitarum Suni ab hoc familia Sunitarum Num. 26:15
- fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum Num. 26:20
- filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phua a quo familia Phuaitarum Num. 26:23
- hae sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecentorum Num. 26:25
- filii Zabulon per cognationes suas Sared a quo familia Sareditarum Helon a quo familia Helonitarum Ialel a quo familia Ialelitarum Num. 26:26
- hae sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta milia quingentorum Num. 26:27
- filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim Num. 26:28
- filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum Num. 26:35
- hae sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum Num. 26:37
- hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque milia sescentorum Num. 26:41
- filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia Suhamitarum hae cognationes Dan per familias suas Num. 26:42
- filii Aser per cognationes suas Iemna a quo familia Iemnaitarum Iessui a quo familia Iessuitarum Brie a quo familia Brieitarum Num. 26:44
- hae cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringentorum Num. 26:47
- filii Nepthalim per cognationes suas Iessihel a quo familia Iessihelitarum Guni a quo familia Gunitarum Num. 26:48
- hae sunt cognationes filiorum Nepthalim per familias suas quorum numerus quadraginta quinque milia quadringentorum Num. 26:50
- accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros Josu. 7:14
- dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas Josu. 13:15
- factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum Josu. 13:23
- deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est Josu. 13:24
- dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem Josu. 13:29
- et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas Josu. 13:31
- igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae Josu. 15:1
- haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas Josu. 15:20
- et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem Josu. 16:5
- et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas filiis Abiezer et filiis Elech et filiis Esrihel et filiis Sechem et filiis Epher et filiis Semida isti sunt filii Manasse filii Ioseph mares per cognationes suas Josu. 17:2
- et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas Josu. 19:1
- omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas Josu. 19:8
- cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith Josu. 19:10
- haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum Josu. 19:16
- Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas Josu. 19:17
- haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum Josu. 19:23
- cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas Josu. 19:24
- haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum Josu. 19:31
- haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum Josu. 19:39
- haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum Josu. 19:48
- et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim Josu. 21:7
- omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim Josu. 21:40
- et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum et non est inventus 1 Ki. 10:21
- cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab 1 Par. 2:55
- Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi 1 Par. 4:2
- filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti 1 Par. 4:21
- filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum 1 Par. 6:19
- et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat 1 Par. 6:54
- de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas 1 Par. 6:60
- porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim 1 Par. 6:62
- filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim 1 Par. 6:63
- Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad 1 Par. 26:31
- et praeparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut praecepit David rex Israhel et descripsit Salomon filius eius 2 Par. 35:4
- recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium Ps. 22:27
- quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda Jer. 1:15
- audite verbum Domini domus Iacob et omnes cognationes domus Israhel Jer. 2:4
- ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas Jer. 25:9
- numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duae cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis Jer. 33:24
- neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae ut colamus ligna et lapides Ezec. 20:32
- et huic mandasti diligentiam unam tuam, et praeterivit eam, et statim instituisti in eum mortem et in nationibus eius. et natae sunt ex eo gentes et tribus, populi et cognationes, quorum non est numerus. 4 Esd. 3:7