Haller's Concordance: ABIA
- fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee 1 Ki. 8:2
- in tempore illo aegrotavit Abia filius Hieroboam 3 Ki. 14:1
- cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue 1 Par. 2:24
- filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat 1 Par. 3:10
- filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia 1 Par. 6:28
- porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor 1 Par. 7:8
- septima Accos octava Abia 1 Par. 24:10
- post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith 2 Par. 11:20
- et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius eius pro eo 2 Par. 12:16
- anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Iudam 2 Par. 13:1
- tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris eius Michaia filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam 2 Par. 13:2
- cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi 2 Par. 13:3
- stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israhel 2 Par. 13:4
- omnesque viri Iuda vociferati sunt et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israhel qui stabat ex adverso Abia et Iuda 2 Par. 13:15
- percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israhel quingenta milia virorum fortium 2 Par. 13:17
- persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias eius 2 Par. 13:19
- nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est 2 Par. 13:20
- igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias 2 Par. 13:21
- reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum eius scripta sunt diligentissime in libro prophetae Addo 2 Par. 13:22
- dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius diebus quievit terra annis decem 2 Par. 14:1
- igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abia filia Zacchariae 2 Par. 29:1
- et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum 2 Esd. 7:63
- Mosollam Abia Miamin 2 Esd. 10:7
- Addo Genthon Abia 2 Esd. 12:4
- Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa Mt. 1:7
- fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth Lk. 1:5