Haller's Concordance: COGNOSCANT
- tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israhel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi 2 Par. 6:33
- et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua Sir. 36:2
- ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine Sir. 36:5
- congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio Sir. 36:13
- ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes Sir. 46:8
- et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus Isa. 37:20
- In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum; et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum. Dan. 4:17
- haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum Jn. 17:3