Haller's Concordance: COGNOSCE
- quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus Gen. 38:25
- quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam 1 Ki. 24:11
- scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas Ps. 139:23
- et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei Sir. 17:24
- ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis Jer. 6:18
- et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum Heb. 8:11