Haller's Concordance: COGNOSCENT
- nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis Ps. 14:4
- non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia Ps. 147:20
- et cognoscetur Dominus ab Aegypto et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa et colent eum in hostiis et muneribus et vota vovebunt Domino et solvent Isa. 19:21
- et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus Isa. 61:9
- et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius Jer. 31:34
- in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem Jn. 13:35