Haller's Concordance: COGNOSCITE
- cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachium Dt. 11:2
- et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum Ps. 4:3
- cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra Ps. 46:10
- audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam Isa. 33:13
- verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec Jer. 26:15
- et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius Jer. 31:34
- refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt 1 Cor. 16:18
- experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium Phil. 2:22
- cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos Heb. 13:23
- audite vero ista et cognoscite, ea servi Domini. 4 Esd. 16:36