Haller's Concordance: COGNOVI
- dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me Gen. 22:12
- nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos Ex. 18:11
- diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi 2 Ki. 19:6
- dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est 3 Ki. 17:24
- et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui ministrabant 2 Esd. 13:10
- quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi Tob. 5:2
- in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi Ps. 41:11
- os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas Ps. 71:15
- et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua Eccl. 3:12
- attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius Eccl. 8:12
- habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me Isa. 37:28
- nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea Isa. 48:7
- tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc ostendisti mihi studia eorum Jer. 11:18
- et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur amplius Jer. 11:19
- ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent Osee 8:4
- ego cognovi te in deserto in terra solitudinis Osee 13:5
- tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras Amos 3:2
- quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes Amos 5:12
- cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena 1 Ma. 6:13
- sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis Jn. 5:42
- Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti Jn. 17:25
- quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces Rom. 7:7
- et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in illis. 4 Esd. 2:16