Haller's Concordance: COGNOVIMUS
- quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis Ps. 78:3
- multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus Isa. 59:12
- cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi Jer. 14:20
- me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel Osee 8:2
- et nunc ex quo haec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra 1 Ma. 12:22
- et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei Jn. 6:69
- dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum Jn. 8:52
- et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula Acts 28:1
- itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus 2 Cor. 5:16
- et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus 1 Jn. 2:3
- in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere 1 Jn. 3:16
- et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo 1 Jn. 4:16