Haller's Concordance: COGNOVISSENT
- et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata Gen. 3:7
- at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium 1 Ma. 12:50
- et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes Mt. 14:35
- et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces Mk. 6:38
- quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat Lk. 9:11
- quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum Acts 9:30
- cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem Acts 17:13
- quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum Rom. 1:21
- qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus Rom. 1:32
- quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent 1 Cor. 2:8
- et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem Gal. 2:9