Haller's Concordance: ACTIONE
- si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas Lev. 7:12
- si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis Lev. 22:29
- in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis 2 Esd. 12:27
- praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei Ps. 95:2
- ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius Ps. 100:4
- semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione Acts 24:3
- omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei 2 Cor. 4:15
- nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum Phil. 4:6
- radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione Col. 2:7
- orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione Col. 4:2
- prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem 1 Tim. 4:3
- quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 1 Tim. 4:4