Haller's Concordance: COLLEGERUNT
- feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minus Ex. 16:17
- in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi Ex. 16:22
- vade ad Helciam sacerdotem magnum ut confletur pecunia quae inlata est in templum Domini quam collegerunt ianitores a populo 4 Ki. 22:4
- reversi sunt inquam omnes Iudaei de universis locis ad quae profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis Jer. 40:12
- et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque manus Bar. 1:6
- et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent 1 Ma. 2:44
- collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt Jn. 6:13
- collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit Jn. 11:47
- facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum Acts 23:12