Haller's Concordance: COLLIBUS
- de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur Num. 23:9
- absque urbibus quae erant in collibus et in tumulis sitae ceteras succendit Israhel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit Josu. 11:13
- immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso 4 Ki. 16:4
- sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso 2 Par. 28:4
- aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum Isa. 41:18
- et dices montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra Ezec. 6:3
- et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent Ezec. 35:8
- propterea montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum Ezec. 36:4
- idcirco vaticinare super humum Israhel et dices montibus et collibus iugis et vallibus haec dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum eo quod confusionem gentium sustinueritis Ezec. 36:6
- et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos Osee 10:8
- et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus Soph. 1:10
- tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos Lk. 23:30