Haller's Concordance: COLLIGAT
- dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non Ex. 16:4
- hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis Ex. 16:16
- et de vestris quoque manipulis proicite de industria et remanere permittite ut absque rubore colligat et colligentem nemo corripiat Ruth 2:16
- dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat Cant. 6:2
- qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme Sir. 21:9
- loquere haec dicit Dominus et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi faenum post tergum metentis et non est qui colligat Jer. 9:22