Haller's Concordance: COLLIGITE
- ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro Ex. 5:11
- sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur Ex. 16:26
- vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra Lev. 10:4
- congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israhel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos festinatoque hoc facite porro Levitae egere neglegentius 2 Par. 24:5
- ecce ego habito in Masphat ut respondeam praecepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis Jer. 40:10
- sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum Mt. 13:30
- ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant Jn. 6:12