Haller's Concordance: COLUMBA
- columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora Cant. 2:14
- ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium Cant. 5:2
- una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam Cant. 6:9
- sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me Isa. 38:14
- relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis Jer. 48:28
- et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt Osee 7:11
- et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus Osee 11:11
- vae provocatrix et redempta civitas columba Soph. 3:1
- et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi Lk. 3:22
- mater, conplectere filios tuos, educa illos cum laetitia sicut columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit Dominus. 4 Esd. 2:15