Haller's Concordance: ACTUS
- fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris Sir. 11:10
- donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius Sir. 35:24
- et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti 1 Ma. 13:34
- multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos Acts 19:18
- haec autem proscripta sunt in libro historiarum regum Iudaeae, et singula gesta actus Iosiae, eius gloriae et intellectus eius in lege Domini, quaeque gesta sunt ab eo et quae nunc, conscripta sunt in libro regum Israhel et Iuda. 3 Esd. 1:33
- dicam autem coram te similitudinem, Ezra. quomodo autem interrogabis terram et dicet tibi, quoniam dabit terram multam magis unde fiat fictile, parvum autem pulverem unde aurum fit, sic et actus praesentis saeculi. 4 Esd. 8:2