Haller's Concordance: COLUMNAE
- similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea Ex. 27:11
- in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem Ex. 27:12
- omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis Ex. 27:17
- columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea Ex. 38:10
- aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant Ex. 38:11
- in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea Ex. 38:12
- et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem Ex. 38:15
- columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae Ex. 38:19
- erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent Num. 3:36
- et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi 3 Ki. 7:20
- decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et reticulum et malogranata super capitellum columnae omnia aerea similem et columna secunda habebat ornatum 4 Ki. 25:17
- qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur Job 9:6
- columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius Job 26:11
- crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri Cant. 5:15
- columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris Sir. 26:23
- longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem undecim cubitorum et octo gradibus ascendebatur ad eam et columnae erant in frontibus una hinc et altera inde Ezec. 40:49
- tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnae atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra Ezec. 42:6
- et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem Gal. 2:9