Haller's Concordance: COLUNT
- et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent Ex. 8:26
- multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti Pr. 19:6
- malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt Wis. 15:6
- sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora Wis. 15:18
- sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea Bar. 6:25
- lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur Bar. 6:38
- Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. Dan. 3:12
- Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te. Dan. A:10
- sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum Mt. 15:9
- in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum Mk. 7:7
- semper et alia omnia. et quotquot non militant nec pugnant sed colunt terram, rursum cum fuerint metentes adferunt regi; et alter alterum cogentes adferunt tributa regi. 3 Esd. 4:6