Haller's Concordance: COMAM
- neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam Lev. 19:27
- cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis eius et ait confirma me Domine Deus Israhel in hac hora Jud. 13:9
- ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est Job 14:9
- super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde Jer. 9:26
- et Dedan et Theman et Buz et universis qui adtonsi sunt in comam Jer. 25:23
- et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo iumentorum in praedam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus Jer. 49:32
- caput autem suum non radent neque comam nutrient sed tondentes adtondent capita sua Ezec. 44:20
- nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi 1 Cor. 11:14
- mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt 1 Cor. 11:15
- tu autem excute comam capitis tui et proice omnia mala super illos, quoniam non oboedierunt legi meae; populus autem indisciplinatus. 4 Esd. 1:8