Haller's Concordance: COMEDAM
- et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere Gen. 24:33
- fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar Gen. 27:4
- adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar Gen. 27:7
- cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset Judg. 13:16
- futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis 1 Ki. 2:36
- qui rennuit et ait non comedam coegerunt autem eum servi sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectum 1 Ki. 28:23
- et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc 2 Ki. 11:11
- cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius 2 Ki. 13:5
- responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto 3 Ki. 13:8
- qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem nec bibam aquam in loco isto 3 Ki. 13:16
- antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus Job 3:24
- numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam Ps. 50:13