Haller's Concordance: COMEDATIS
- et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae Gen. 45:18
- et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem Ex. 13:3
- ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum Lev. 26:29
- populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis Num. 11:18
- faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis ac saturemini Dt. 11:15
- ne comedatis quae inmunda sunt Dt. 14:3
- quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt Dt. 14:10
- inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum Dt. 14:12
- et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi 1 Ki. 9:19
- nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum ut confortemini et comedatis quae bona sunt terrae et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum 1 Esd. 9:12
- Vade et congrega omnes Iudaeos, quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo. Esther 4:16
- tu ergo fili hominis haec dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israhel ut comedatis carnes et bibatis sanguinem Ezec. 39:17