Haller's Concordance: COMEDENTES
- et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi 1 Ki. 14:34
- qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iuda 1 Ki. 30:16
- sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui 3 Ki. 2:7
- Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes 3 Ki. 4:20
- fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui 1 Par. 12:39
- pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum Isa. 21:5
- Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque eius opprimetur: et cadent interfecti plurimi. Dan. 11:26
- sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe Mt. 24:38