Haller's Concordance: ADAD
- Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma Gen. 25:15
- hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith Gen. 36:35
- cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha Gen. 36:36
- isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab Gen. 36:39
- suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom 3 Ki. 11:14
- fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum eo ut ingrederetur Aegyptum erat autem Adad puer parvulus 3 Ki. 11:17
- et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae 3 Ki. 11:19
- cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam 3 Ki. 11:21
- eratque adversarius Israhel cunctis diebus Salomonis et hoc est malum Adad et odium contra Israhel regnavitque in Syria 3 Ki. 11:25
- Masma et Duma Massa Adad et Thema 1 Par. 1:30
- obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith 1 Par. 1:46
- cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca 1 Par. 1:47
- sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab 1 Par. 1:50
- Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth 1 Par. 1:51