Haller's Concordance: ADADEZER
- et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten 2 Ki. 8:3
- venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum 2 Ki. 8:5
- et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem 2 Ki. 8:7
- et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis 2 Ki. 8:8
- audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer 2 Ki. 8:9
- et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea 2 Ki. 8:10
- de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba 2 Ki. 8:12
- misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum 2 Ki. 10:16
- videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adadezer victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et servierunt eis timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon 2 Ki. 10:19
- suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum 3 Ki. 11:23
- eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten 1 Par. 18:3
- supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum 1 Par. 18:5
- tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem 1 Par. 18:7
- necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea 1 Par. 18:8
- quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba 1 Par. 18:9
- misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer 1 Par. 18:10
- videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum 1 Par. 19:16
- videntes autem servi Adadezer se ab Israhel esse superatos transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon 1 Par. 19:19