Haller's Concordance: COMMOTIONE
- cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis Num. 4:15
- et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominus 3 Ki. 19:11
- qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros Ps. 66:9
- confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra Isa. 24:19
- eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis Isa. 29:6
- ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis Jer. 47:3
- et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum, 4 Esd. 6:14