Haller's Concordance: COMMOVEBITUR
- et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio 1 Par. 17:9
- Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino Ps. 46:5
- Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur Ps. 93:1
- qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum Ps. 104:5
- caph quia in aeternum non commovebitur Ps. 112:6
- iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram Pr. 10:30
- non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur Pr. 12:3
- confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra Isa. 24:19
- Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius Jer. 10:10
- et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem Jer. 51:29
- numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis habitator eius et ascendet quasi fluvius universus et eicietur et defluet quasi rivus Aegypti Amos 8:8
- et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum, 4 Esd. 6:14
- quoniam de ipsis sermo, tremescet et commovebitur; scit enim, quoniam finem eorum oportet commutari. 4 Esd. 6:16