Haller's Concordance: COMMUNE
- ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii Num. 7:85
- sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et mundus et inmundus in commune vescentur Dt. 12:22
- quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis facta est in Israhel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Aegypto usque in praesens tempus ferte sententiam et in commune decernite quid facto opus sit Judg. 19:30
- sed hoc contra Gabaa in commune faciemus Judg. 20:9
- unde uxores accipient omnes enim in commune iuravimus non daturos nos his filias nostras Judg. 21:7
- et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum non repetamus in commune istud aes alienum concedamus quod debetur nobis 2 Esd. 5:10
- et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Iuda 2 Ma. 15:6
- ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum Acts 10:14
- et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris Acts 10:15
- dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum Acts 11:8
- respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris Acts 11:9
- scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est Rom. 14:14