Haller's Concordance: COMMUNEM
- quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio Dt. 20:6
- et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans Wis. 7:3
- non ut civium accusator sed communem utilitatem apud semet ipsum universae multitudinis considerans 2 Ma. 4:5
- confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem propositum meum communem vobis fore 2 Ma. 9:27
- secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos 2 Ma. 12:4
- dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem Acts 10:28
- Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro Tit. 1:4