Haller's Concordance: CONCEPIT
- Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum Gen. 4:1
- cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch Gen. 4:17
- rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon Gen. 29:33
- concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi Gen. 29:34
- quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere Gen. 29:35
- ingresso ad se viro concepit et peperit filium Gen. 30:5
- quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum Gen. 30:23
- quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her Gen. 38:3
- ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier Gen. 38:18
- quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus Ex. 2:2
- et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eum 1 Ki. 1:20
- visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum 1 Ki. 2:21
- et concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora eadem quam dixerat Heliseus 4 Ki. 4:17
- ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset 1 Par. 7:23
- concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos Job 15:35
- bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo Job 21:10
- et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari Isa. 8:3
- propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum Jer. 50:45
- et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit filium Osee 1:3
- et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israhel sed oblivione obliviscar eorum Osee 1:6
- et ablactavit eam quae erat absque misericordia et concepit et peperit filium Osee 1:8
- quia fornicata est mater eorum confusa est quae concepit eos quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum Osee 2:5
- post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens Lk. 1:24
- et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis Lk. 1:36