Haller's Concordance: CONCEPTUS
- mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui Gen. 3:16
- quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob Gen. 30:42
- postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum Gen. 31:10
- pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo Job 3:3
- dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum Job 39:2
- ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea Ps. 51:5
- qui non me interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus aeternus Jer. 20:17