Haller's Concordance: CONCESSIT
- concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum Josu. 14:10
- tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui 1 Ki. 18:2
- Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniae gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem 2 Ma. 3:35
- annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus utilitati consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis ea rex concessit 2 Ma. 11:15
- quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae res permittebat concessit 2 Ma. 11:18
- de his quae Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus 2 Ma. 11:35
- et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare Mk. 5:13