Haller's Concordance: CONCILIO
- qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio Pr. 26:26
- non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum a facie manus tuae solus sedebam quoniam comminatione replesti me Jer. 15:17
- et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant mendacium in concilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israhel non scribentur nec in terra Israhel ingredientur et scietis quia ego Dominus Deus Ezec. 13:9
- ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis Mt. 5:22
- et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato Mk. 15:1
- et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum Acts 5:27
- surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri Acts 5:34
- et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli Acts 6:15
- sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor Acts 23:6
- nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum Acts 23:15
- aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio Acts 24:20