Haller's Concordance: CONCITATUS
- maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt Num. 5:30
- adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis Num. 11:33
- timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac vice Dt. 9:19
- vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae Dt. 32:19
- concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris 2 Par. 29:8
- quoadusque ad iracundiam concitatus super gentem suam propter inreligiositates, praecepit ascendere reges Chaldeorum. 3 Esd. 1:52