Haller's Concordance: CONCLUSIT
- dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti Gen. 16:2
- dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt in terra conclusit eos desertum Ex. 14:3
- quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos Dt. 32:30
- dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit 1 Ki. 26:8
- clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem 2 Ki. 18:28
- ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit Jud. 13:1
- quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis Job 3:10
- conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit Job 16:11
- quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens Job 38:8
- et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit Ps. 78:62
- GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit Lam. 3:9
- Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo iustitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci. Dan. 6:22
- et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos 1 Ma. 11:65
- Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet 1 Ma. 15:25
- conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur Rom. 11:32
- sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus Gal. 3:22
- qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super aquam verbo suo, 4 Esd. 16:59