Haller's Concordance: CONCUPISCENTIA
- tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia Tob. 3:16
- cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia eius Jud. 12:16
- initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia Wis. 6:18
- concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum Wis. 6:21
- ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam Wis. 16:3
- novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis Wis. 19:11
- cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam Sir. 3:31
- cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi Sir. 6:37
- propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit Sir. 9:9
- concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem Sir. 20:2
- et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldeam Ezec. 23:16
- Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. Dan. 13:20
- Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: Dan. 13:56
- unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus Jas. 1:14
- dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem Jas. 1:15
- magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes 2 Pet. 2:10
- quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est 1 Jn. 2:16
- et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum 1 Jn. 2:17
- processit enim subito fructus multitudinis inmensus et concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili et odores odoramentis investigabiles. et die tertio haec facta sunt. 4 Esd. 6:44