Haller's Concordance: CONCUPISCENTIAM
- cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima Wis. 15:5
- pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram Wis. 16:2
- non sequaris concupiscentiam cordis Sir. 5:2
- si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis Sir. 18:31
- species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium Sir. 36:24
- Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius: Dan. 13:8
- erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea: Dan. 13:11
- Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. Dan. 13:14
- quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces Rom. 7:7
- occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat Rom. 7:8
- mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus Col. 3:5