Haller's Concordance: CONDEMNABIT
- et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio Lev. 13:43
- si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit Job 9:20
- condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi Job 15:6
- vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium Job 34:12
- Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur Ps. 37:33
- regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic Mt. 12:42
- regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic Lk. 11:31