Haller's Concordance: CONDUXIT
- dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalbrith qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique sunt eum Judg. 9:4
- qui respondit eis haec et haec praestitit mihi Michas et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos Judg. 18:4
- siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israhel reges Hettheorum et Aegyptiorum et venerunt super nos 4 Ki. 7:6
- mercede quoque conduxit de Israhel centum milia robustorum centum talentis argenti 2 Par. 25:6
- et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis 1 Ma. 5:39
- dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam Mt. 20:7