Haller's Concordance: CONFESSIONEM
- et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis 1 Esd. 10:11
- qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei Ps. 50:23
- in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem Sir. 17:25
- omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem Sir. 18:28
- in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae Sir. 47:9
- certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus 1 Tim. 6:12
- praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem 1 Tim. 6:13
- habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem Heb. 4:14
- teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit Heb. 10:23
- et nunc date confessionem et magnificentiam Domino Deo patrum nostrorum, 3 Esd. 9:8