Haller's Concordance: CONFESSUS
- videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum misit ad principes Philisthinorum atque mandavit ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant Judg. 16:18
- qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur Pr. 28:13
- Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua. Dan. 9:4
- dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei Lk. 12:8
- et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus Jn. 1:20
- cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto Acts 7:17
- certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus 1 Tim. 6:12
- quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo 1 Jn. 4:15