Haller's Concordance: CONFIDENS
- iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam Ps. 26:1
- lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino Ps. 112:7
- fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit Pr. 28:1
- qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens Sir. 4:16
- et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens 2 Ma. 7:40
- et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est 2 Cor. 2:3
- confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu Phil. 1:6
- et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei Phil. 1:25
- confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies Ph'm 1:21