Haller's Concordance: CONFIDENTES
- rursum filii Israhel et fortitudine et numero confidentes in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt Judg. 20:22
- respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum Jud. 9:6
- non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti Sir. 16:8
- mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum Isa. 32:9
- post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet Isa. 32:10
- obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros Isa. 32:11
- et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte 1 Ma. 9:58
- hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes quae fas non est 2 Ma. 12:14
- discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire Mk. 10:24
- et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui Phil. 1:14