Haller's Concordance: CONFIDENTIA
- terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui Ps. 65:5
- neque erunt ultra domui Israhel in confidentia docentes iniquitatem ut fugiant et sequantur eos et scient quia ego Dominus Deus Ezec. 29:16
- haec est civitas gloriosa habitans in confidentia quae dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius quomodo facta est in desertum cubile bestiae omnis qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam Soph. 2:15
- et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam gratiam haberetis 2 Cor. 1:15
- misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos 2 Cor. 8:22
- in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius Eph. 3:12