Haller's Concordance: CONFIDENTIAM
- beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est aversus ad superbias pompasque mendacii Ps. 40:4
- nam et ab ista egredieris et manus tuae erunt super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum Jer. 2:37
- in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam et erit pavor in eis in die Aegypti quia absque dubio veniet Ezec. 30:9
- rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus 2 Cor. 10:2
- quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis Phil. 3:4
- nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem Heb. 10:35